Your request:


Downloading format: : Texte

Screens 71 à 71 sur 855

Nombre de pages: 1

Full bibliographic record:

Titre : Opera omnia. Vol. 7 / edidit Ch. Frisch...

Auteur : Kepler, Johannes (1571-1630). Auteur du texte

Éditeur : Heyder et Zimmer (Frankofurti a. M.)

Date d'édition : 1858-1871

Contributeur : Frisch, Christian (1807-1882). Éditeur scientifique

Sujet : Astronomie

Type : monographie imprimée

Langue : Latin

Langue : latin

Format : 8 vol. : fig. et pl. ; gr. in-8

Format : application/pdf

Droits : domaine public

Identifiant : ark:/12148/bpt6k949604

Source : Université Paris Sud, B2-120-7

Relation : http://catalogue.bnf.fr/ark:/12148/cb30678038g

Provenance : Bibliothèque nationale de France

Date de mise en ligne : 15/10/2007

The text below has been produced using a process called optical character recognition (OCR)
Since it is an automatic process, it is subject to errors you might find in this page. The O.C.R. ratio for this document is 80


Theorema XXVII.

Cometae loca apparentia in uno directo et perfecto circulo magno possunt ordinari hisce modis: vel enim cum cometa in piano ecliptieae vorsatur,

stans trajiciensve intra vel extra orbitam Telluris vel cum in quacunque

coeli plaga trajicit, tantum remotus a Terra, ut ejus urbita sit ad conietam insensibilis; vel cum tanta est pernicitas trajectionis cometae, ut trajectio Telluris ad cometae trajeetionem collata non sit valde sensibilis; vel cum et visus et cometa, etiani proportionatis inter se trajectionibus, feruntur etiam extra eclipticae planum, etiam vicini invicem, hic quidcm per rectum, ille per arcum orbitae non multo diiïerentem a recta, in cometicae trajectionis plauum incidente vel denique potest etiam haec identitas plani remitti, si certum succedat tempentmentum trajectionis cometae, comparatae ad trajectionem Telluris. Haec difficulter in piano demonstrantur, sufliciat monuisse.

Theorema XXVIH.

Ducto per trajectoriam cometae plano in orbitam Terrae sic ut illud planum hanc orbitam secet duobus locis) quos l'erra in duobus diebus durationis cometae obtinet, in quodeunque latus hujus plani declinaverint loca Terrae reliqua per durationis tempus, in plagam contrariam loca cometae respondentia necesse est exire a directione circuli magni, ducti per duo loca primo dictis diebus respondentia.

Sequitur ex priori. Si enim arcus orbitae Terrae rescissus a tali piano esset linea recta, incidels in idem planum, cometa videretur semper sub circulo magno: in quantum igitur exit Terra ab hoc piano et in quantum discessio ista sensibilis est ad distantiam cometae, in tantum etiam sentitur flexus itineris visibilis cometae in plagam contrariam.

Theorema XXIX.

Si per trajectoriam cometae et per unum Telluris locum ducalur planum, secans arcum orbitae Telluris confectum tempore durationis, angulo recto aut non multum alio, née plus quam uno loco: hoc casu iter cometae visibile -varie tortuosum effici potest.

Nam per th. XXVII. ut hoc iter appareat circulus magnus, requireretur in hoc casu certa contemperatio trajectus utriusque; atqui negatur nobis liaec contemperatio, cum in trajectione Telluris modulus status, via circularis, in trajectione cometae, perpétua aequabilitas; aut perpetuum et orflinatum incrementum sit. Itaque necesse est, cometam nunc tardius trajiccre, quam ut sub eodem circulo magno videri possit, nunc velocius.

Theorema XXX.

Posita trajectione vera cometae vel aequabili vel ordinate inacquali, potest diurnus motus longitudinis cornetae apparere inordinatis et confusis legibus crescens ve decrescens.

In schemate 9, quod factum est pro cometa anni 161/8, diurni motus longitudinis cometae fuerunt a me in ordinem quendam perpetui deercmenti dispositi, quia observationes non erant accuratae. Visoriae igitur BF, ES, GH, quarum ultima DQ, nonnullae aecantur a se invicem inordinate. Sit, ut cometa. per earum unam trajiciat, puta per PIK: illa per hanc mnam ordinationcm motus apparentis est portiones confuse inaequales, par vas circa I, Ion-