Your request:


Downloading format: : Texte

Screens 832 à 832 sur 855

Nombre de pages: 1

Full bibliographic record:

Titre : Opera omnia. Vol. 7 / edidit Ch. Frisch...

Auteur : Kepler, Johannes (1571-1630). Auteur du texte

Éditeur : Heyder et Zimmer (Frankofurti a. M.)

Date d'édition : 1858-1871

Contributeur : Frisch, Christian (1807-1882). Éditeur scientifique

Sujet : Astronomie

Type : monographie imprimée

Langue : Latin

Langue : latin

Format : 8 vol. : fig. et pl. ; gr. in-8

Format : application/pdf

Droits : domaine public

Identifiant : ark:/12148/bpt6k949604

Source : Université Paris Sud, B2-120-7

Relation : http://catalogue.bnf.fr/ark:/12148/cb30678038g

Provenance : Bibliothèque nationale de France

Date de mise en ligne : 15/10/2007

The text below has been produced using a process called optical character recognition (OCR)
Since it is an automatic process, it is subject to errors you might find in this page. The O.C.R. ratio for this document is 80


monio paulatim deminui coepta auctoritas regum, Herodis posterorum, cum sensim irreperent Romani praesides in Syria.

Anno 5-15. 11. a nato Christo, Archelao relegato peculiaris Judaeae praeses datus est.

Anno 546. aetatis Christi 12, templum noctu sparsis înortuorum ossibus profanatum sed porro diligentius custodiri coeptum. Eo tempore Christus in templo docuit.

Anno 564. Christus baptizatus praedicationem suam inchoavit anno 30. aetatis.

Anno 568. Christus passas, mortuus et sepultus est propter peccata nostra et resurrexit propter justiticationem nostram, anno aetatis 34.

Anno 575. post assumtionem Christi annis 7, Cajus Caligula Romanorum imperator sibi statuam Hierosolymis in sancto sanctorum collocari a Petronio Syriae pracsidc voluit, cum inscriptione Jovi illustri Cajo* quod Putronium intermisisse precibus Judaeorum permotum Josephus usserit.

Anno 583. Hierosolyinis in consilio apostolorum solenni sentcntia abrogati ritus sacrificiorum et leges, tanquam ad salutem non necessarii. Verum non ideo pontifices intermiserunt religionem.

Anno 584. solenni festo cum ex militibus, qui ad cavendos populi tumultus in porticibus templi dispositi erant, unus aliquis in conturaeliam Judaicae superstition is foedam corporis partem sacerdotibus, cultu occupatis, denudasset, qucrelae primum ortae populi, post rixae, deinde fuga, cum viderent augeri militum numerum, qua fuga 20000 hominum compressa et cxstincta sunt. Anno 592. Felix Judaeae praeses, per conductum sicarium interemto Jonatha pontifice, morem pessimum sevit; adeo namque crevit sicariorum numerus, ut ab amicis quoque mctuerent atque etiam in templo plnrimae cacdes patrarentur. Eo tempore plurimi exstitere pscudoprophetae, promissione prodigiorum turbas convocantes, quas in déserta abcîuctas Félix praeses et post illum Festus armata manu delevit. Horum unus 4000 in montem oliveti duxit, pollicitus, se verbo prostraturum urbis moenia, quo per ruinas aditus ipsis patefiat. Eodem tempore factiones exarsere pontificum summorum et ceterorum sacerdotum atque seniorum, quorum utrique intra urbis moenia armato cum famulitio grassati invicem.

Anno 597, 8. ante excidium et 29. post resurrectionem Christi, praesido Judaeae Albino in summa civitatis pace quidam Jesus, Anani filius, homo plebcjus, ad festnm tabernaculorum veniens, repente exclamare coepit nVae Jerosolymis templo et populo." Quae lamenta per 7 integros annos diu noctuque ingeminans non antea tenuit, quam ultimum vae" sibi ipsi prolocutus in ipsa urbis expugnatione tormento ictus intcriit. Ab eo tempore in commune omnium fuit intercepta fiducia, in dies convalescentibus sicariis, quos Albinus, homo injustissimus, publica auctoritate armabat, adeo ut jam tum sernina futurac captivitatis spargerentur.

Anno 600, exactis a morte Christi 32 annis, qui fuerunt in urbe Christiani, divinitus admoniti de imminentibus malis, secesserunt trans Jordanem in oppidum Pellam. Viderunt illi fortassis nabominationem desolationis" stantem in loco sancto, quod Christus signum illis statuerat.

Anno 601. annis 4 ante excidium d. 8. Aprilis in festo azymorum noctu lumen insolens et diei speciem praebens templum atque aram complexum fuit. Bos in fano jam imraolandus Deo agnum peperit. Janua tcmpli, vix 20 viris robnstis movenda, media nocte sponte patuit. An his moniti pro-