SPECIMEN DE USU OBSERVATIONUM
IN MATHESI PURA
Commentatio 256 indicis ENESTROEMIANI
Novi commentarii academiae scientiarum Petropolitanae 6 (1756/7), 1761, p. 185–230 Summarium ibidem p. 19-21
SUMMARIUM
Haud parum paradoxum videbitur etiam in Matheseos parte, quae pura vocari solet, multum observationibus tribui, quae vulgo nonnisi in obiectis externis sensus nostros afficientibus locum habere videntur. Cum igitur numeri per se unice ad intellectum purum referri dèbeaut, quid observationes et quasi experimenta in eorum natura exploranda valeant, vix perspicere licet. Interim tàmen hic solidissimis rationibus ostensum est plerasque numerorum proprietates, quas quidem adhuc agnovimus, primum per solas observationes nobis innotuisse, idque plerumque multo antequam veritatem earum rigidis demonstrationibus confirmaverimus. Quin etiam adhuc multae numerorum proprietates nobis sunt cognitae, quas tamen nondum demonstrare valemus; ad earum igitur cognitioncm solis observationibus sumus perducti. Ex quo perspicuum est in scientia numerorum, quae etiamnunc maxime est impérfecta, plurimum ab observationibus esse expectandum, quippe quibus ad novas proprietates numerorum continuo deducimur, in quarum demonstratlone deinceps sit elaborandum. Talis cognitio solis observationibus innixa, quamdiu quidem demonstratione destituitur, a veritate sollicite est discernenda atque ad inductionem referri solet. Non desunt autem exempla, quibus inductio sola in errores praecipitaverit. Quascunque ergo numerorum proprietates per observationes cognoverimus, quae idcirco sola inductione innituntur, probe quidem cavendum est, ne eas pro veris habeamus, sed ex hoc ipso occasionem nanciscimur eas accuratius explorandi earumque vel veritatem vel falsitatem ostendendi, quorum utrumque utilitate non caret.
58*