SOLUTIO GENERALIS
QUORUNDAM PROBLEMATUM DIOPHANTEORUM QUAE VULGO NONNISI SOLUTIONES SPECIALES ADMITTERE VIDENTUR1)
Commentatio 255 indicis Enestroemiani
Novi commentarii academiae scientiarum Petropolitanae 6 (1756/7), 1761, p. 155-184 Summarium ibidem p. 17-18
SUMMARIUM
Quanta ùtilitas a methodo DIOPHANTEA dicta, si uberius excolatur, in universam Analysin sit redundatura, a CeL Auctore huius dissertationis iam saepius est commemoratum, unde ipsum in hac Analyseos parte diu multumque desudasse minime poenitet. Hic autem imprimis observat omnia huius generis problemata, prouti adhuc sunt tractata, quasi sponte in duas classes distribui. Vel enim problemata ita sunt comparata, ut omnes omnino solutiones in iisdem formulis generalibus contineantur sicque tota solutio una quasi operatione absolvatur, cuiusmodi problemata in unam classem coniicienda videntur; vel problemata eius sunt naturae, ut omnes solutiones non in una expressione generali comprehendi queant, sed tantum ex solutionibus iam inventis continuo novas alias elicere liceat, etiamsi forte eiusmodi formulae exhiberi queant, quae infinitas quidem solutiones, attamen non omnes in se complectantur; talia problemata alteram classem constituent.
Ad classem priorem pertinet exempli causa problema, quo duo quadrata quaeruntur, quorum summa itidem sit quadratum, ubi constat omnium huiusmodi quadratorum radices formulis generalibus exprimi posse. Ad classem vero posteriorem ex omnium Auctorum l) Cf. quoque L. Euler, Voïïstândige Ânleitung zur Algebra, St. Petersburg 1770, Zweyter Theil, zweyter Abschnitt, Cap. 15; Leonbardi Eulerj Opera omnia, series I, vol. 1. F. R.