OBSERVATIONES ANALYTICAE VARIAE DE COMBINATIONIBUS1)
Commentatio 158 indicis ENESTROEMIANI
Commentarii academiae scientiarum Petropolitanae 13 (1741/3), 1751, p. 64-93 1. Proposita nobis sit series quantitatum quarumcunque sive finita sive in infinitum excurrens haec
quae litterae denotent quantitates quascunque sive inter se aequales sive inaequales. Interim tamen quantitates, quae diversis litteris indicantur, inter se inaequales vocabo, etiamsi in exemplis earum loco numeros aequales substituere liceat.
2. Nunc primo ex his quantitatibus formentur potestatibus sumendis novae series, quarum summae designentur litteris maiuscuïis A, B, C, D etc., ut sequitur; sit scilicet:
etc.,
1) Vide etiam Commentationes 191 et 394 in hoc vol. 2 et in vol. 3 contentas nec non L. EULERI Introductionem in analysin infinitorim, Lausannae 1748, 1. 1 cap. XVI; Leonhardi EULERI Opera omnia, series I, vol. 8. F. R.