ETUDE SUR LA « REFLEXIO » 305
76. — De Unitate Intellectus.
Substantia enim separata per se ipsam est intelligibilis ; unde per suam essentiam se intelligeret intellectus possibilis, si esset substantia separata ; nec indigeret ad hoc speciebus intelligilibus ei supervenientibus per nostrum intelligere aut invenire.
77. — Liber de Causis, lect. VII.
Quod quidem igitur incorporeus sit intellectus quoad seipsum, conversio manifestat : est autem conversio intellectus ad seipsum in hoc quod seipsum intelligit. Corporum enim nullum ad seipsum convertitttr. Et hoc quidem supra probaverat praemittens decimam quintam propositionem talem esse : Quod ad seipsam conversivum est, incorporeum est. Quod sic probat. Nullum enim corporeum ad seipsum natum est converti. Si enim quod convertitur ad aliquid copulatur illi ad quod convertitur, palam itaque, quia et omnes partes corporis ejus quod ad seipsum convertitur, ad omnes copulabuntur : quod est imppssibile in omnibus partibilibus propter separationem, aliis earum alibi jacentibus.
78. — Liber de Causis, lect. XV.
Ostenso qualiter anima se habeat ad alia, hic ostendit qualiter se habeat ad seipsam. Et ponitur talis propositio : Omnis sciens qui scit essentiam suam est rediens ad essentiam suam reditione cpmpleta. Et ad hujus proppsitipnis intellectum considerandae sunt quaedam propositiones quae in libro Proculi ponuntur, quarum una est 15 a libri ejus quae talis est: Omne quod ad seipsum conversivum est, incorporeum est. Et hanc propositionem manifestavimus in 7a propositione libri hujus.
Secundam propositionem sumamus quae est 16a libri Proculi, quae talis est : Omne ad seipsum conversivum, habet substantiam separabilem ab omni corpore. Et hujus probatio est, quia cum corpus ad seipsum converti non possit, ut ex proemissa propositione habetur, sequitur quod converti ad seipsum sit operatio separata a corpore. Cujus autem operatio a corpore separatur, necesse est quod et substantia sit separabilis. Unde omne quod ad seipsum cpnverti pptest, est a corpore separabile.
Tertiam propositionem sumamus 43am libri ejus, quae talis est: Omne quod ad seipsum conversivum est, autipostaton est, id est: per se subsistens. Quod probatur per hoc quod unumquodque convertitur ad id quod substantificatur. Unde si aliquid ad seipsum convertitur secundum suum esse, oportet quod in seipso subsistat.
Quartam propositionem sumamus 44am libri ejus : Omne quod secundum operationem est ad seipsum, et secundum substantiam est ad se conversivum. Et hpc prpbat per IIPC qupd cum converti ad seipsum sit perfectionis: si secundum substantiam ad seipsum non converteretur quod secundum operationem convertitur, sequeretur quod operatio esset melior et perfectior quam substantia.
Quintam propositionem sumamus 83™ libri ejus quae talis est: Omne sui ipsius cognoscitivum, ad seipsum omniquaque conversivumest. Cujus prpbatip est quia qupd seipsum cognoscit, convertitur ad seipsum per
Melanges Mandonnet — T. I 20