- 334 - dia obsidebant, atque ipsas etiam scapulas, noctu gravius excandescentes ; sed omnium gravissimi in capitis externa parte figebantur, in qua etiam aliquid circa pericranium occaluisse plurimis in locis deprehendebatur; fauces quoque ingens ulcus ad palati basim jamdiu occupabat sordidum. Nihilominus tamen nec decumbebat, nec cibi fastidio, nec siti premebatur, sed muniis omnibus pro more vacabat;dum superveniente inopinata deglutiendi difficultate, et viribus repente concidentibus in lecto manere coactus est; in quo eum deprehendi languidum, cum pulsu frequenti et céleri, febre teneri, ac maxima difficultate non modo deglutiendi bibendique sed etiam loquendi ; nihil intérim tumoris foris in faucibus, ut neque intus in amygdalis apparente. Quis non hic agnoscat, periculosam anginam lui récidivas implicitam, omni celeritate accommodatis remediis, lue etiam negleçta, curandam? At imperitus tonsor moras impatiens, lucro inhians, omnia deglutiendi symptomata ad faucium ulcus pertinere credens, statim me ihscio suis servis inun-