quae aequatio assurgit ad ordinem duodecimum videturque esse simplicissima, quae huic conditioni satisfaciat.
SCHOLION
42. Principia autem, quae hic stabilivimus, quaestionibus multo magis complicatis resolvendis sufficiunt, quemadmodum in sequenti problemate adhuc sumus ostensuri.
PROBLEMA MAGIS GENERALE
43. Invenire curvas algebraicas, gMa~M~M arcus indefiniti s ita exprimantur, ut sit
SOLUTIO
Quotcunque terminos ista expressio contineat, sufficiet solutionem ad tres terminos accommodasse, quandoquidem hinc facile perspicietur, quomodo calculum ad quotcunque terminos extendi oporteat. Statuamus igitur ut ante