fensum aque sunt inter pratum vocatum Breteum, ex uno latere, et aliud pratum puplice appellatum Laguoyna. Sic expresse acto et in pactum deducto inter me dictum militem, ex una parte, et dictos. ex alla, quod ego dictus miles non possum nec debeo, nec mei liei,edes, auferre prefatis hominibus tenentiariis predictam aquam seu deffensum pro tradendo ahis personis, nisi tamen in casu quo ab ipsis invenire et habere magis dupplum in redditibus possem, nec ipsi, et eorum heredes, non poterunt dimittere dictos aquam seu deffensum, futuris temporibus, nisi casu contingente predicto. abdicans, inquam, ego dictus miles, pro premissis quatuor libris et duobus solidis rendalibus a me et heredibus meis de predictis aqua et deffenso aque, quidquid juris, proprietatis, possessionis, actionis et dominii utilis et directi, que in premissis aqua piscaria et deffenso aque habeo et habere possum et debeo quacumque causa titulo seu jure, eaque omnia et singula antedicta in dictos Petrum Sapientis, Petrum Peletani et Petro Bonyalli de Montinhaco, et eorum heredes totaliter transferendo virtute et titulo cujus tradicionis cedo dictis. pleno jure transfero omnia jura, nomina et aeciones mihi et meis competentes et competituras competentia et competitura adversus quascumque personas propremissis aqua et deffenso aque ipsos Petrum Sapientis. depresenter et recipientes. possessores et dominos constituens in rem suam, nichil michi aut meis decetero retinens nisi premissas quatuor libras et duos solidos rendales et me devestio et dissazio. Ego prefatus miles teneor et promitto pro me et heredibus meis prestare et facere dictis Petro. presentibus et recipientibus, pro se et suis, in judicio, et extra et erga quascumque personas, collegia et universitates, toties quotiens sibi opus fuerit, plenarium perpetuum et quod de jure sibi necessarium fuerit guarimentum. Ego prefatus miles oblige dictis Petro Sapientis. me et omnia bona mobilia. Nos autem Petrus Sapientis, Petrus Peletani et Petrus Bonyalli de Montinhaco, constituti in jure, coram