et quemlibet nostrum, corpore et anima, et omnia bona nostra tam mobilia quam immobilia, presencia et futura, nomina et jura nostra, ubicumque sint, et quocumque nomine censeantur, habenda omnia predicta ac perpétue et pacifice possidenda, cum pleno jure possessionis et proprietatis, a dicti monasterii Vindocinensis monachis et fratribus, et successoribus eorumdem; ita tamen quod nobis, aut nostrum cuilibet, non possit esse de cetero locus penitencie vel ingratitudinis in hac parte, promittentes quilibet nostrum, nos non revocaturos in posterum, hanc predictam donacionem nostram, ob aliquam causam ingratitudinis tacite vel expresse, nos tamen lohannes et Iohanna conjuges predicti, debemus omnia bona predicta indeteriorata tenere, quamdiu vixerimus, et pacifice possidere, et facere fructus nostros, non tamen quasi dominus vel domina, sed ut custos fidelissimus, a dictis monachis et fratribus deputatus, ut inde vite nostre necessaria capiamus et habeamus, prout equum fuerit et honestum. Que vero bona cum pauca sint, tenemus et promittimus quilibet nostrum, simul et honorem et utilitatem monasterii memorati, omniumque membrorum ejus, servare fideliter et honeste, prout melius poterimus augmentare, volentes et consencientes, quilibet nostrum, et post obitum cuislibet nostrum, cuncta bona sic a nobis data, viri religiosi, prior et monachi prioratus Monasterii noui predicti, que pro tempore fuerint, nomine dicti monasterii sui Vindocini, et prioratus sui predicti, capiant et habeant tanquam sua, ecclesiastico dominio vel seculari nullatenus requisito. Juramus etiam nos et quilibet nostrum, super sancta Dei evangelia, sponte nostra, nos universa et singula que prescripta sunt inviolabiliter observare, et'in contrarium a modo per nos aut per alium non venire. In cujus rei testimonium et memoriam, supradictis monasterio et prioratui presentes damus litteras, bona fide, quas sigillo venerabilis viri domini Arnaldi, Dei gratia Xanctonensis archidiaconi, precibus nostris intuentibus, fecimus sigillari. Nos autem