20 SECURITAS PUBLICA INTERNA ET EXTERNA. debat ablegarentViennam Moguntinuset Trevirensis, ac Caesarem ad ineundum fœdus triplum comitibus sese impellerent, Lotharingiæ eeque ac circulo bur- gundico quia eeque imperio membris defendendis. Elector Trevirensis ea de re cum illustrissimo Boi- neburgio contulit, quemadmodum et Moguntinus. Boineburgius Trevirensi proposuit primum ipsos ita tantum Cæsaris appendices fore, nec vo- tum peculiare nisi formato separatim corpore in triplo fœdere habituros; deinde fœdere ad eum modum inito quod se aperte triplum Austriacumve declarasset continuo multos cæterorum Germaiæ principum adhuc nutantes in contrarias partes im- pulsum iri satius ipsos inter se principes fœdus in neutram partem inclinans inituros, 1,000 milites a singulis conferri posse, directorem esse Moguntinum, alios alternare stato tempore fœderatos convenire. Interea status fœderatos litibus finium, quantum possent, abstinere debere exemplo coeuntium fœde- ratorum Belgarum. Heec ille mihi narravit, rogàvit- que expenderem ac in ordinem redigerem. Quod hoc scripto feci, ac plurima notatu digna addidi de danda Caesari propositione et duplicando voto, de milite contrahendo, de fundo perpetuo et instru- menti pacis prætextu explic. §. Inst. pacis et ut eo sincerior, de arte Gallo repræsentandi potentiam Cæsaream nuper auctam de Gallica expeditione in Ægyptum.